Letra de Celedonio Flores
Música de Guillermo Barbieri
TOGA VETUS
Vide attente: insula mea
ecce caret universis,
divitiae omnes sunt grabatus
-non anser- mega fronon.
Vide quam puer sim pauper,
famam omnem iam perdidi,
tristis, amarus, siccatus,
ut feles rusticanus.
Sensim omnia bona mea
praecipitia in sub hastam,
hora erat iam impluvii,
natandum erat mihi.
Tu solum quod nobis restat,
quod mihi somnium repraesentas,
a quo, hercle, di me perdant,
numquam, numquam expergiscar.
Toga vetus, o tempora,
optime in amore luctabar,
multae korae vere amasiae
in tuos sinus fleverunt.
Sinus albi refulgentes
solem ipsum obscurabant,
semper passim exhibebant
auream formam Ovidianam.
In arena ego pugnavi
sed scio me victum esse,
non est mihi amara nostalgia
praeteriti grandoris;
non me paenitet drachmarum
non me paenitet annorum
sed lugeo quia sum solus
nec amicos numero.
Manu careo quae me iuvet
in acerbo hoc luctamine,
et puella quae me laetet
in meo misero victu…
A, tempus erit, te plicabo
et de te pulvinum faciam
et pauperculo grabato
lene moriturus sum.
Toga vetus, quam frequenter
illam kalen saltatricem
in sinu tuo splendenti
detersisti e cerussa.
Sicarius dum eram ego,
udus fletibus puellarum,
multus gladiator invidit
meae famae Ovidianae.
[latine reddidit Radulfus Lavalle]